P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER TERTIVS Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei. cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum aut inlaudati nescit Busiridis aras? 5 cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, acer equis? temptanda uia est, qua me quoque possim tollere humo uictorque uirum uolitare per ora. primus ego in patriam mecum, modo uita supersit, 10 Aonio rediens deducam uertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et uiridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas. 15 in medio mihi Caesar erit templumque tenebit: illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet Graecia caestu. 20 ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos, uel scaena ut uersis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni. 25 in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac nauali surgentis aere columnas. addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten 30 fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis; et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentis. stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis 35 nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. Inuidia infelix Furias amnemque seuerum Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum. interea Dryadum siluas saltusque sequamur 40 intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa: te sine nil altum mens incohat. en age segnis rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, et uox adsensu nemorum ingeminata remugit. 45 mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuuencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima toruae forma bouis cui turpe caput, cui plurima ceruix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus: omnia magna, pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detrectans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota et gradiens ima uerrit uestigia cauda. aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos 60 desinit ante decem, post quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. interea, superat gregibus dum laeta iuuentas, solue mares; mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem. 65 optima quaeque dies miseris mortalibus aeui prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis. semper erunt quarum mutari corpora malis: semper enim refice ac, ne post amissa requiras, 70 ante ueni et subolem armento sortire quotannis. Nec non et pecori est idem dilectus equino: tu modo, quos in spem statues summittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem. continuo pecoris generosi pullus in aruis 75 altius ingreditur et mollia crura reponit; primus et ire uiam et fluuios temptare minacis audet et ignoto sese committere ponti, nec uanos horret strepitus. illi ardua ceruix argutumque caput, breuis aluus obesaque terga, 80 luxuriatque toris animosum pectus. honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et giluo. tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit, micat auribus et tremit artus, collectumque premens uoluit sub naribus ignem. 85 densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina, cauatque tellurem et solido grauiter sonat ungula cornu. talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, 90 Martis equi biiuges et magni currus Achilli. talis et ipse iubam ceruice effundit equina coniugis aduentu pernix Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens impleuit acuto. Hunc quoque, ubi aut morbo grauis aut iam segnior annis 95 deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia uentum est, ut quondam in stipulis magnus sine uiribus ignis, incassum furit. ergo animos aeuumque notabis 100 praecipue: hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae. nonne uides, cum praecipiti certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, cum spes adrectae iuuenum, exsultantiaque haurit 105 corda pauor pulsans? illi instant uerbere torto et proni dant lora, uolat ui feruidus axis; iamque humiles iamque elati sublime uidentur aera per uacuum ferri atque adsurgere in auras. nec mora nec requies; at fuluae nimbus harenae 110 tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: tantus amor laudum, tantae est uictoria curae. primus Ericthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere uictor. frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere 115 impositi dorso, atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. aequus uterque labor, aeque iuuenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamuis saepe fuga uersos ille egerit hostis 120 et patriam Epirum referat fortisque Mycenas, Neptunique ipsa deducat origine gentem. His animaduersis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum, 125 florentisque secant herbas fluuiosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori inualidique patrum referant ieiunia nati. ipsa autem macie tenuant armenta uolentes, atque, ubi concubitus primos iam nota uoluptas 130 sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, cum grauiter tunsis gemit area frugibus, et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus 135 sit genitali aruo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit. exactis grauidae cum mensibus errant, non illas grauibus quisquam iuga ducere plaustris, 140 non saltu superare uiam sit passus et acri carpere prata fuga fluuiosque innare rapacis. saltibus in uacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et uiridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. 145 est lucos Silari circa ilicibusque uirentem plurimus Alburnum uolitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai uertere uocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita siluis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether 150 concussus siluaeque et sicci ripa Tanagri. hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuuencae. hunc quoque (nam mediis feruoribus acrior instat) arcebis grauido pecori, armentaque pasces 155 sole recens orto aut noctem ducentibus astris. Post partum cura in uitulos traducitur omnis; continuoque notas et nomina gentis inurunt, et quos aut pecori malint summittere habendo aut aris seruare sacros aut scindere terram 160 et campum horrentem fractis inuertere glaebis. cetera pascuntur uiridis armenta per herbas: tu quos ad studium atque usum formabis agrestem iam uitulos hortare uiamque insiste domandi, dum faciles animi iuuenum, dum mobilis aetas. 165 ac primum laxos tenui de uimine circlos ceruici subnecte; dehinc, ubi libera colla seruitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos iunge pares, et coge gradum conferre iuuencos; atque illis iam saepe rotae ducantur inanes 170 per terram, et summo uestigia puluere signent. post ualido nitens sub pondere faginus axis instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbis. interea pubi indomitae non gramina tantum nec uescas salicum frondes uluamque palustrem, 175 sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae more patrum niuea implebunt mulctraria uaccae, sed tota in dulcis consument ubera natos. Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae 180 et Iouis in luco currus agitare uolantis, primus equi labor est animos atque arma uidere bellantum lituosque pati, tractuque gementem ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; tum magis atque magis blandis gaudere magistri 185 laudibus et plausae sonitum ceruicis amare. atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque uicem det mollibus ora capistris inualidus etiamque tremens, etiam inscius aeui. at tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, 190 carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare compositis, sinuetque alterna uolumina crurum, sitque laboranti similis; tum cursibus auras tum uocet, ac per aperta uolans ceu liber habenis aequora uix summa uestigia ponat harena: 195 qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt nubila; tum segetes altae campique natantes lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem dant siluae, longique urgent ad litora fluctus; 200 ille uolat simul arua fuga simul aequora uerrens. hinc uel ad Elei metas et maxima campi sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica uel molli melius feret esseda collo. tum demum crassa magnum farragine corpus 205 crescere iam domitis sinito; namque ante domandum ingentis tollent animos, prensique negabunt uerbera lenta pati et duris parere lupatis. Sed non ulla magis uiris industria firmat quam Venerem et caeci stimulos auertere amoris, 210 siue boum siue est cui gratior usus equorum. atque ideo tauros procul atque in sola relegant pascua post montem oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos satura ad praesepia seruant. carpit enim uiris paulatim uritque uidendo 215 femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se subigit decernere amantis. pascitur in magna Sila formosa iuuenca: illi alternantes multa ui proelia miscent 220 uulneribus crebris; lauit ater corpora sanguis, uersaque in obnixos urgentur cornua uasto cum gemitu; reboant siluaeque et longus Olympus. nec mos bellantis una stabulare, sed alter uictus abit longeque ignotis exsulat oris, 225 multa gemens ignominiam plagasque superbi uictoris, tum quos amisit inultus amores, et stabula aspectans regnis excessit auitis. ergo omni cura uiris exercet et inter dura iacet pernox instrato saxa cubili 230 frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco, uentosque lacessit ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena. post ubi collectum robur uiresque refectae, 235 signa mouet praecepsque oblitum fertur in hostem: fluctus uti medio coepit cum albescere ponto, longius ex altoque sinum trahit, utque uolutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda 240 uerticibus nigramque alte subiectat harenam. Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque et genus aequoreum, pecudes pictaeque uolucres, in furias ignemque ruunt: amor omnibus idem. tempore non alio catulorum oblita leaena 245 saeuior errauit campis, nec funera uulgo tam multa informes ursi stragemque dedere per siluas; tum saeuus aper, tum pessima tigris; heu male tum Libyae solis erratur in agris. nonne uides ut tota tremor pertemptet equorum 250 corpora, si tantum notas odor attulit auras? ac neque eos iam frena uirum neque uerbera saeua, non scopuli rupesque cauae atque obiecta retardant flumina correptosque unda torquentia montis. ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus 255 et pede prosubigit terram, fricat arbore costas atque hinc atque illinc umeros ad uulnera durat. quid iuuenis, magnum cui uersat in ossibus ignem durus amor? nempe abruptis turbata procellis nocte natat caeca serus freta, quem super ingens 260 porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant aequora; nec miseri possunt reuocare parentes, nec moritura super crudeli funere uirgo. quid lynces Bacchi uariae et genus acre luporum atque canum? quid quae imbelles dant proelia cerui? 265 scilicet ante omnis furor est insignis equarum; et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae. illas ducit amor trans Gargara transque sonantem Ascanium; superant montis et flumina tranant. 270 continuoque auidis ubi subdita flamma medullis (uere magis, quia uere calor redit ossibus), illae ore omnes uersae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque leuis auras, et saepe sine ullis coniugiis uento grauidae (mirabile dictu) 275 saxa per et scopulos et depressas conuallis diffugiunt, non, Eure, tuos neque solis ad ortus, in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster nascitur et pluuio contristat frigore caelum. hic demum, hippomanes uero quod nomine dicunt 280 pastores, lentum destillat ab inguine uirus, hippomanes, quod saepe malae legere nouercae miscueruntque herbas et non innoxia uerba. Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, singula dum capti circumuectamur amore. 285 hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agitare greges hirtasque capellas; hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. nec sum animi dubius uerbis ea uincere magnum quam sit et angustis hunc addere rebus honorem; 290 sed me Parnasi deserta per ardua dulcis raptat amor; iuuat ire iugis, qua nulla priorum Castaliam molli deuertitur orbita cliuo. nunc, ueneranda Pales, magno nunc ore sonandum. Incipiens stabulis edico in mollibus herbam 295 carpere ouis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. post hinc digressus iubeo frondentia capris 300 arbuta sufficere et fluuios praebere recentis, et stabula a uentis hiberno opponere soli ad medium conuersa diem, cum frigidus olim iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. hae quoque non cura nobis leuiore tuendae, 305 nec minor usus erit, quamuis Milesia magno uellera mutentur Tyrios incocta rubores. densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; quam magis exhausto spumauerit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis. 310 nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci saetasque comantis usum in castrorum et miseris uelamina nautis. pascuntur uero siluas et summa Lycaei, horrentisque rubos et amantis ardua dumos, 315 atque ipsae memores redeunt in tecta suosque ducunt et grauido superant uix ubere limen. ergo omni studio glaciem uentosque niualis, quo minor est illis curae mortalis egestas, auertes, uictumque feres et uirgea laetus 320 pabula, nec tota claudes faenilia bruma. At uero Zephyris cum laeta uocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane nouum, dum gramina canent, 325 et ros in tenera pecori gratissimus herba. inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo currentem ilignis potare canalibus undam; 330 aestibus at mediis umbrosam exquirere uallem, sicubi magna Iouis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus 335 solis ad occasum, cum frigidus aera Vesper temperat, et saltus reficit iam roscida luna, litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi. Quid tibi pastores Libyae, quid pascua uersu prosequar et raris habitata mapalia tectis? 340 saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum armentarius Afer agit, tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; 345 non secus ac patriis acer Romanus in armis iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti ante exspectatum positis stat in agmine castris. At non qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, turbidus et torquens flauentis Hister harenas, 350 quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae aut herbae campo apparent aut arbore frondes; sed iacet aggeribus niueis informis et alto terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. 355 semper hiems, semper spirantes frigora Cauri; tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, nec cum inuectus equis altum petit aethera, nec cum praecipitem Oceani rubro lauit aequore currum. concrescunt subitae currenti in flumine crustae, 360 undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; aeraque dissiliunt uulgo, uestesque rigescunt indutae, caeduntque securibus umida uina, et totae solidam in glaciem uertere lacunae, 365 stiriaque impexis induruit horrida barbis. interea toto non setius aere ningit: intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis corpora magna boum, confertoque agmine cerui torpent mole noua et summis uix cornibus exstant. 370 hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeue agitant pauidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro grauiterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant. 375 ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra, congestaque robora totasque aduoluere focis ulmos ignique dedere. hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti fermento atque acidis imitantur uitea sorbis. 380 talis Hyperboreo Septem subiecta trioni gens effrena uirum Riphaeo tunditur Euro et pecudum fuluis uelatur corpora saetis. Si tibi lanitium curae, primum aspera silua lappaeque tribolique absint; fuge pabula laeta; 385 continuoque greges uillis lege mollibus albos. illum autem, quamuis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet uellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo. 390 munere sic niueo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit in nemora alta uocans; nec tu aspernata uocantem. At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas: 395 hinc et amant fluuios magis, et magis ubera tendunt et salis occultum referunt in lacte saporem. multi etiam excretos prohibent a matribus haedos, primaque ferratis praefigunt ora capistris. quod surgente die mulsere horisque diurnis, 400 nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem: exportant calathis (adit oppida pastor), aut parco sale contingunt hiemique reponunt. Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una uelocis Spartae catulos acremque Molossum 405 pasce sero pingui. numquam custodibus illis nocturnum stabulis furem incursusque luporum aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. saepe etiam cursu timidos agitabis onagros, et canibus leporem, canibus uenabere dammas; 410 saepe uolutabris pulsos siluestribus apros latratu turbabis agens, montisque per altos ingentem clamore premes ad retia ceruum. Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare grauis nidore chelydros. 415 saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu uipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae (pestis acerba boum) pecorique aspergere uirus fouit humum. cape saxa manu, cape robora, pastor, 420 tollentemque minas et sibila colla tumentem deice! iamque fuga timidum caput abdidit alte, cum medii nexus extremaeque agmina caudae soluuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis 425 squamea conuoluens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus aluum, qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum uere madent udo terrae ac pluuialibus Austris, stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram 430 improbus ingluuiem ranisque loquacibus explet; postquam exusta palus terraeque ardore dehiscunt, exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens saeuit agris asperque siti atque exterritus aestu. ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos 435 neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta uoluitur, aut catulos tectis aut oua relinquens, arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. Morborum quoque te causas et signa docebo. 440 turpis ouis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad uiuum persedit et horrida cano bruma gelu, uel cum tonsis inlotus adhaesit sudor, et hirsuti secuerunt corpora uepres. dulcibus idcirco fluuiis pecus omne magistri 445 perfundunt, udisque aries in gurgite uillis mersatur, missusque secundo defluit amni; aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti uiuaque sulpura Idaeasque pices et pinguis unguine ceras 450 scillamque elleborosque grauis nigrumque bitumen. non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur uitium uiuitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad uulnera pastor 455 abnegat et meliora deos sedet omina poscens. quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus auertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine uenam, 460 Bisaltae quo more solent acerque Gelonus, cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum, et lac concretum cum sanguine potat equino. quam procul aut molli succedere saepius umbrae uideris aut summas carpentem ignauius herbas 465 extremamque sequi, aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti++ continuo culpam ferro compesce, priusquam dira per incautum serpant contagia uulgus. non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo 470 quam multae pecudum pestes. nec singula morbi corpora corripiunt, sed tota aestiua repente, spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arua Timaui 475 nunc quoque post tanto uideat, desertaque regna pastorum et longe saltus lateque uacantis. Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, 480 corrupitque lacus, infecit pabula tabo. nec uia mortis erat simplex; sed ubi ignea uenis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo conlapsa trahebat. 485 saepe in honore deum medio stans hostia ad aram, lanea dum niuea circumdatur infula uitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros; aut si quam ferro mactauerat ante sacerdos, inde neque impositis ardent altaria fibris, 490 nec responsa potest consultus reddere uates, ac uix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. hinc laetis uituli uulgo moriuntur in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; 495 hinc canibus blandis rabies uenit, et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. labitur infelix studiorum atque immemor herbae uictor equus fontisque auertitur et pede terram crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem 500 sudor et ille quidem morituris frigidus; aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. haec ante exitium primis dant signa diebus: sin in processu coepit crudescere morbus, tum uero ardentes oculi atque attractus ab alto 505 spiritus, interdum gemitu grauis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua. profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos; ea uisa salus morientibus una. 510 mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra (di meliora piis, erroremque hostibus illum!) discissos nudis laniabant dentibus artus. ecce autem duro fumans sub uomere taurus 515 concidit et mixtum spumis uomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. it tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuuencum, atque opere in medio defixa reliquit aratra. non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 520 prata mouere animum, non qui per saxa uolutus purior electro campum petit amnis; at ima soluuntur latera, atque oculos stupor urget inertis ad terramque fluit deuexo pondere ceruix. quid labor aut benefacta iuuant? quid uomere terras 525 inuertisse grauis? atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et uictu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. 530 tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boues Iunonis et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis unguibus infodiunt fruges, montisque per altos 535 contenta ceruice trahunt stridentia plaustra. non lupus insidias explorat ouilia circum nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum cura domat; timidi dammae ceruique fugaces nunc interque canes et circum tecta uagantur. 540 iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. interit et curuis frustra defensa latebris uipera et attoniti squamis astantibus hydri. 545 ipsis est aer auibus non aequus, et illae praecipites alta uitam sub nube relinquunt. praeterea iam nec mutari pabula refert, quaesitaeque nocent artes; cessere magistri, Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. 550 saeuit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies auidum surgens caput altius effert. balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini. 555 iamque cateruatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadauera tabo, donec humo tegere ac foueis abscondere discunt. nam neque erat coriis usus, nec uiscera quisquam aut undis abolere potest aut uincere flamma; 560 ne tondere quidem morbo inluuieque peresa uellera nec telas possunt attingere putris; uerum etiam inuisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur, nec longo deinde moranti 565 tempore contactos artus sacer ignis edebat.