P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER SECVNDVS Hactenus aruorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae. huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo grauidus autumno 5 floret ager, spumat plenis uindemia labris; huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto tinge nouo mecum dereptis crura coturnis. Principio arboribus uaria est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae 10 sponte sua ueniunt camposque et flumina late curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet 15 aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silua, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parua sub ingenti matris se subicit umbra. hos natura modos primum dedit, his genus omne 20 siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum. sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus: hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo, quadrifidasque sudes et acuto robore uallos. 25 siluarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et uiua sua plantaria terra; nil radicis egent aliae summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) 30 truditur e sicco radix oleagina ligno; et saepe alterius ramos impune uidemus uertere in alterius, mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agite o proprios generatim discite cultus, 35 agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho conserere atque olea magnum uestire Taburnum. tuque ades inceptumque una decurre laborem, o decus, o famae merito pars maxima nostrae, 40 Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti. non ego cuncta meis amplecti uersibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox. ades et primi lege litoris oram; in manibus terrae. non hic te carmine ficto 45 atque per ambages et longa exorsa tenebo. Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, 50 exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti in quascumque uoles artis haud tarda sequentur. nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros; nunc altae frondes et rami matris opacant 55 crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, tarda uenit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis auibus praedam fert uua racemos. 60 scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. sed truncis oleae melius, propagine uites respondent, solido Paphiae de robore myrtus, plantis edurae coryli. nascuntur et ingens 65 fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae, Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma nascitur et casus abies uisura marinos. inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere ualentis, 70 castaneae fagos; ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere simplex. nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso 75 fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro. aut rursum enodes trunci resecantur, et alte finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens 80 exiit ad caelum ramis felicibus arbos, miratastque nouas frondes et non sua poma. Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae, 85 orchades et radii et amara pausia baca, pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis. non eadem arboribus pendet uindemia nostris quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; 90 sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae, et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim uincturaque linguam, purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam, 95 Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. sunt et Aminneae uites, firmissima uina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, argitisque minor, cui non certauerit ulla aut tantum fluere aut totidem durare per annos. 100 non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. sed neque quam multae species nec nomina quae sint est numerus, neque enim numero comprendere refert; quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem 105 dicere quam multae Zephyro turbentur harenae aut, ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus, nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus. Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni 110 nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi. aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: 115 diuisae arboribus patriae. sola India nigrum fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis. quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? quid nemora Aethiopum molli canentia lana, 120 uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres? aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera uincere summum arboris haud ullae iactu potuere sagittae?++ et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 125 Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saeuae infecere nouercae, [miscueruntque herbas et non innoxia uerba,] auxilium uenit ac membris agit atra uenena. 130 ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro, et, si non alium late iactaret odorem, laurus erat: folia haud ullis labentia uentis, flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fouent illo et senibus medicantur anhelis. 135 Sed neque Medorum siluae, ditissima terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. haec loca non tauri spirantes naribus ignem 140 inuertere satis immanis dentibus hydri, nec galeis densisque uirum seges horruit hastis; sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor impleuere; tenent oleae armentaque laeta. hinc bellator equus campo sese arduus infert, 145 hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus uictima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas: bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos. 150 at rabidae tigres absunt et saeua leonum semina, nec miseros fallunt aconita legentis, nec rapit immensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. adde tot egregias urbes operumque laborem, 155 tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros. an mare quod supra memorem, quodque adluit infra? anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? 160 an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor, Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis? haec eadem argenti riuos aerisque metalla 165 ostendit uenis atque auro plurima fluxit. haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, 170 qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris imbellem auertis Romanis arcibus Indum. salue, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna uirum: tibi res antiquae laudis et artem ingredior sanctos ausus recludere fontis, 175 Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique, quis color et quae sit rebus natura ferendis. difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis, 180 Palladia gaudent silua uiuacis oliuae: indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis siluestribus agri. at quae pinguis humus dulcique uligine laeta, quique frequens herbis et fertilis ubere campus, 185 qualem saepe caua montis conualle solemus despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum), quique editus Austro et filicem curuis inuisam pascit aratris: hic tibi praeualidas olim multoque fluentis 190 sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta. sin armenta magis studium uitulosque tueri 195 aut ouium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti, et qualem infelix amisit Mantua campum pascentem niueos herboso flumine cycnos: non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, 200 et quantum longis carpent armenta diebus exigua tantum gelidus ros nocte reponet. nigra fere et presso pinguis sub uomere terra et cui putre solum (namque hoc imitamur arando), optima frumentis: non ullo ex aequore cernes 205 plura domum tardis decedere plaustra iuuencis; aut unde iratus siluam deuexit arator et nemora euertit multos ignaua per annos, antiquasque domos auium cum stirpibus imis eruit; illae altum nidis petiere relictis, 210 at rudis enituit impulso uomere campus. nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris uix humilis apibus casias roremque ministrat; et tofus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros 215 dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras. quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris, et bibit umorem et, cum uult, ex se ipsa remittit, quaeque suo semper uiridi se gramine uestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum, 220 illa tibi laetis intexet uitibus ulmos, illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem pecori et patientem uomeris unci. talem diues arat Capua et uicina Vesaeuo ora iugo et uacuis Clanius non aequus Acerris. 225 Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam. rara sit an supra morem si densa requires (altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo), ante locum capies oculis, alteque iubebis 230 in solido puteum demitti, omnemque repones rursus humum et pedibus summas aequabis harenas. si deerunt, rarum pecorique et uitibus almis aptius uber erit; sin in sua posse negabunt ire loca et scrobibus superabit terra repletis, 235 spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis. salsa autem tellus et quae perhibetur amara (frugibus infelix ea, nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat) 240 tale dabit specimen. tu spisso uimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis; huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis scilicet et grandes ibunt per uimina guttae; 245 at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro. pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit, sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. 250 umida maiores herbas alit, ipsaque iusto laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa, nec se praeualidam primis ostendat aristis! quae grauis est ipso tacitam se pondere prodit, quaeque leuis. promptum est oculis praediscere nigram, 255 et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus difficile est: piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae. His animaduersis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, 260 ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas quam laetum infodias uitis genus. optima putri arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae et labefacta mouens robustus iugera fossor. at si quos haud ulla uiros uigilantia fugit, 265 ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem. quin etiam caeli regionem in cortice signant, ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores 270 austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi, restituant: adeo in teneris consuescere multum est. collibus an plano melius sit ponere uitem, quaere prius. si pinguis agros metabere campi, densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus); 275 sin tumulis accliue solum collisque supinos, indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem arboribus positis secto uia limite quadret: ut saepe ingenti bello cum longa cohortis explicuit legio et campo stetit agmen aperto, 280 derectaeque acies ac late fluctuat omnis aere renidenti tellus, necdum horrida miscent proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis. omnia sint paribus numeris dimensa uiarum, non animum modo uti pascat prospectus inanem, 285 sed quia non aliter uiris dabit omnibus aequas terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami. Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. ausim uel tenui uitem committere sulco; altior ac penitus terrae defigitur arbos, 290 aesculus in primis, quae quantum uertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit. ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres conuellunt: immota manet multosque nepotes, multa uirum uoluens durando saecula uincit, 295 tum fortis late ramos et bracchia tendens huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram. Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem, neue inter uitis corylum sere, neue flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas 300 (tantus amor terrae), neu ferro laede retunso semina, neue oleae siluestris insere truncos. nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora comprendit, frondesque elapsus in altas 305 ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus per ramos uictor perque alta cacumina regnat, et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a uertice siluis 310 incubuit, glomeratque ferens incendia uentus. hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti possunt atque ima similes reuirescere terra; infelix superat foliis oleaster amaris. Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315 tellurem Borea rigidam spirante mouere. rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae. optima uinetis satio, cum uere rubenti candida uenit auis longis inuisa colubris, 320 prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas. uer adeo frondi nemorum, uer utile siluis, uere tument terrae et genitalia semina poscunt. tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether 325 coniugis in gremium laetae descendit, et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus. auia tum resonant auibus uirgulta canoris, et Venerem certis repetunt armenta diebus; parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris 330 laxant arua sinus; superat tener omnibus umor, inque nouos soles audent se gramina tuto credere, nec metuit surgentis pampinus Austros aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. 335 non alios prima crescentis origine mundi inluxisse dies aliumue habuisse tenorem crediderim: uer illud erat, uer magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere, uirumque 340 terrea progenies duris caput extulit aruis, immissaeque ferae siluis et sidera caelo. nec res hunc tenerae possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet caeli indulgentia terras. 345 Quod superest, quaecumque premes uirgulta per agros sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; inter enim labentur aquae, tenuisque subibit halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti 350 qui saxo super atque ingentis pondere testae urgerent: hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua. Seminibus positis superest diducere terram saepius ad capita et duros iactare bidentis, 355 aut presso exercere solum sub uomere et ipsa flectere luctantis inter uineta iuuencos; tum leuis calamos et rasae hastilia uirgae fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis, uiribus eniti quarum et contemnere uentos 360 adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. Ac dum prima nouis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum immissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis 365 carpendae manibus frondes interque legendae. inde ubi iam ualidis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde (ante reformidant ferrum), tum denique dura exerce imperia et ramos compesce fluentis. 370 Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, praecipue dum frons tenera imprudensque laborum; cui super indignas hiemes solemque potentem siluestres uri adsidue capreaeque sequaces inludunt, pascuntur oues auidaeque iuuencae. 375 frigora nec tantum cana concreta pruina aut grauis incumbens scopulis arentibus aestas, quantum illi nocuere greges durique uenenum dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix. non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris 380 caeditur et ueteres ineunt proscaenia ludi, praemiaque ingeniis pagos et compita circum Thesidae posuere, atque inter pocula laeti mollibus in pratis unctos saluere per utres nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni 385 uersibus incomptis ludunt risuque soluto, oraque corticibus sumunt horrenda cauatis, et te, Bacche, uocant per carmina laeta, tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. hinc omnis largo pubescit uinea fetu, 390 complentur uallesque cauae saltusque profundi et quocumque deus circum caput egit honestum. ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus, et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram 395 pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis. Est etiam ille labor curandis uitibus alter, cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis terque quaterque solum scindendum glaebaque uersis aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum 400 fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem, atque in se sua per uestigia uoluitur annus. ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes frigidus et siluis Aquilo decussit honorem, iam tum acer curas uenientem extendit in annum 405 rusticus, et curuo Saturni dente relictam persequitur uitem attondens fingitque putando. primus humum fodito, primus deuecta cremato sarmenta, et uallos primus sub tecta referto; postremus metito. bis uitibus ingruit umbra, 410 bis segetem densis obducunt sentibus herbae; durus uterque labor: laudato ingentia rura, exiguum colito. nec non etiam aspera rusti uimina per siluam et ripis fluuialis harundo caeditur, incultique exercet cura salicti. 415 iam uinctae uites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos extremus uinitor antes; sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus et iam maturis metuendus Iuppiter uuis. Contra non ulla est oleis cultura, neque illae 420 procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel haeserunt aruis aurasque tulerunt; ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges. hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam. 425 Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis et uiris habuere suas, ad sidera raptim ui propria nituntur opisque haud indiga nostrae. nec minus interea fetu nemus omne grauescit, sanguineisque inculta rubent auiaria bacis. 430 tondentur cytisi, taedas silua alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. et dubitant homines serere atque impendere curam? quid maiora sequar? salices humilesque genistae, aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram 435 sufficiunt saepemque satis et pabula melli. et iuuat undantem buxo spectare Cytorum Naryciaeque picis lucos, iuuat arua uidere non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. ipsae Caucasio steriles in uertice siluae, 440 quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum nauigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque; hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris agricolae, et pandas ratibus posuere carinas. 445 uiminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus ualidis hastilibus et bona bello cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus. nec tiliae leues aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cauantur acuto, 450 nec non et torrentem undam leuis innatat alnus missa Pado, nec non et apes examina condunt corticibusque cauis uitiosaeque ilicis aluo. quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis 455 Centauros leto domuit, Rhoecumque Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem uictum iustissima tellus. 460 si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis uomit aedibus undam, nec uarios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro uestis Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana ueneno, 465 nec casia liquidi corrumpitur usus oliui; at secura quies et nescia fallere uita, diues opum uariarum, at latis otia fundis, speluncae uiuique lacus, at frigida tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni 470 non absunt; illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus, sacra deum sanctique patres; extrema per illos Iustitia excedens terris uestigia fecit. Me uero primum dulces ante omnia Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique uias et sidera monstrent, defectus solis uarios lunaeque labores; unde tremor terris, qua ui maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. sin has ne possim naturae accedere partis frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes, 485 flumina amem siluasque inglorius. o ubi campi Spercheosque et uirginibus bacchata Lacaenis Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Haemi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! felix qui potuit rerum cognoscere causas 490 atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari: fortunatus et ille deos qui nouit agrestis Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores. illum non populi fasces, non purpura regum 495 flexit et infidos agitans discordia fratres, aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti. quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura 500 sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia uidit. sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque penatis, 505 ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510 exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. agricola incuruo terram dimouit aratro: hic anni labor, hinc patriam paruosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos. 515 nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat. uenit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta siluae; 520 et uarios ponit fetus autumnus, et alte mitis in apricis coquitur uindemia saxis. interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto 525 inter se aduersis luctantur cornibus haedi. ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, uocat pecorisque magistris uelocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530 corporaque agresti nudant praedura palaestra. hanc olim ueteres uitam coluere Sabini, hanc Remus et frater; sic fortis Etruria creuit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. 535 ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante impia quam caesis gens est epulata iuuencis, aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat; necdum etiam audierant inflari classica, necdum impositos duris crepitare incudibus ensis. 540 Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia soluere colla.